- ARMES
- ARMESapud Val. Flaccum l. 6. v. 530.---- ---- pariterque inglorius ArmesFraude nova stabula et furtis adsuetus inultis,Depopulare greges, frontem cum cornibus auxitHispidus inque Dei latuit terrore Lycei.Nomen proprium viri est: quare male alii legunt, inglorius armis: peius, inglorius orbis vel ordo, idque de σκευοφόροις calonibus, calculis, intelligunt. Manifeste enim de uno et milite Flaccus loquitur, ideoque in verbis Arontis, pugnam, illi indicentis, ait, v. 539.Neve Deum mihi finge: Deus quoque consere dextram:quae ad manipulum dicta intelligi non possunt. Est autem Armes nomen barbaricum, et exstat apud Livium quoque l. 26. c. 49. Armen praefuisse Punico praesidio, deditumque Romanis; Ancias Valerus, Magonem alii Scriptores tradunt. Neque differt Armeus vel Armais, quod Danao prius fuisse, cradit Manethon, apud Iosephum, et compositum ex eo Armamithres, Assyrii Regis vocabulum. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.